- LICIUM
- I.LICIUMciv. et prov. Italiae in Regno Neapolit. quae vulgo Lecce dicitur. Anon. Mon. Casin. in Chron. A. C. 1190. Tancredus Comes Licii, qui apud Troiam cum quibusdam aliis iuraverat fidelitatem Constantiae uxori Henr. Regis Teutonicorum, apud Dom. Marcum in Hierol. Vide in voce Aletium.II.LICIUMsubtemen, tela, stamen quomodo distinguantur, docet locus Hier. l. 1. Ep. 15. Itaque subtemen et stamina, liciaque et telas, quae mihi ad vestram tunicam paraveram, vobis inconfectas transmisi; ut, quidquid mihi deest, vestro texatur eloquio. Nempe Licia propie sunt ligamenta stamini continendo, ut inquit Isid. Orig. l. 19. c. 29. s. quibus stamina ligantur. Hinc apud Petron. Arb. in Satyr. Edit. Gonsali. l. 1. de Salas p. 75. Edit. Bosch. c. 91. Illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum, cervicemque vinxit meam. Paschal. licium interpretatur, non quidem filum laneum, sed stamen filis intertextum, obligando aptum. Namque sic alibi idem: Simulque pannum de carnario detulit furcâ, in quo faba erat ad usum reposita ——— ut solvit ergo licio pannum, partem leguminis super mensam effudit. Ubi licio est, quâ parte erat licium s. funiculus, quo pannus vinciebatur. Non tamen a ligando dicitur, cum primam habeat productam. Virg. Ecl. 8. v. 73.Terna tibi haec primum triplici diversa coloreLicia circumdo ———Idem Aen. l. 12. v. 375.——— rumpitque infixa blicemLoricam, et summum degustat vulnere corpus.A lino mavult Martinius deducere, ut licium sit quasi linium. Inde latius extensa vox ad filum quodcumque denotandum: ut ex priore Virg. loco liquet. Sic Stat. Theb. l. 8. v. 382.——— Furiae rapuêrunt licia Parcis.Graece μῖτος, unde opus πολύμιτον, de quo vide infra, ubi de opere Plumario, ut et in voce Polymitum. Sicut de Furto per lancem et licium concepto supra deque habentibus caput licio laneo cinctum, in Sacris Romanorum infra in voce Velata. Hinc Liciae, quam vocem paulo ante vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.